et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce
ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et
capita tria.
et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et
omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam
colligebantur.
et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae,
et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat
maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit
super terram et super eos qui inhabitant in ea.
et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et
nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super
terram.
et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco
suo et per tempus vigilate,
capita autem in novissimo serventur.
et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de
medietate corporis eius.
et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant
octo.
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et
regnavit super omnem terram.
et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non
apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens
exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non
appareret sicut prior.
et ecce vox emissa est illi dicens:
audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii,
antequam incipias non parere:
nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores,
et non apparuit et ipsa.
et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum
gerere et iterum nusquam conparere.
et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur
et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et
ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non
conparescebant.
nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant
principatum.
et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim
pinnae et duo pinnacula.
et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita
quiescentia et sex pinnacula.
et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et
manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor
manserunt in loco suo.
et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et
tenere principatus.
et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas
cogitabant et ipsae regnare.
et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium
capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum
capitum maior.
et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et
comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui
inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem
terrarum super omnes alas quae fuerunt.
et vidi post haec, et ecce medium caput subito non
conparuit, et hoc sicut alae.
superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter
regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud
quod est a leva.
et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et
considera quod vides.
et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et
audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae
feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis
temporum meorum?
et quartus veniens devicit omnia animalia quae
transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et
omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus
orbem terrarum cum dolo.
et iudicasti terram non cum veritate.
tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti
verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti
habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros
eorum qui te non nocuerunt.
et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad
Fortem.
et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita
sunt et saecula eius conpleta sunt.
propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae
tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna
et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,
uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi
et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.